monumenta.ch > Otto Frisingensis > bsbClm1003.211 > 14 > 144 > sectio 117 > 4 > ubk4°Ms.theol.26.102 > ubk4°Ms.theol.26.33 > uwbM.p.th.f.12.52 > bbb264.26 > bnfGrec107.241 > sectio 2 > sbsMin.75.95r > 54 > ubk4°Ms.theol.26.11 > 5 > 67
Ambrosius, De apologia David, § 66 <<<     >>> § 68

§ 67

1 denique sequitur : n e proicias me a facie tua et spiritum sanctum tuum n e auferas a me.
2 si quis nos offenderit seruulorum, auertere ab eo uultum solemus.
3 plerique autem diuitum amendare consueuerunt mancipia sua et per agellul08 relegare, et haec poena grauior aestimatur.
4 denique solent magis se offerre uerberibus.
5 si apud homines hoc graue ducitur, quanto magis apud dominum deum nostrum.
6 quasi non hinc dolor parricidalis, reprimendus quidem, si qua eum pietas temperare potuisset, eruperit, quod faciem suam deus a Cain muneribus auertit, respexit autem super munera Abel.
7 itaque tacito uultu alterum innocentem pronuntiauit, alterum peccatorem.
8 ergo quasi ultimus seruus humiliat se et quasi in peccato deprehensus et offensae reus obsecrat, ut flagelletur potius quam proiciatur a facie domini.